- AVERRUNCUS
- AVERRUNCUSDeus Romanorum, qui mala averruncare, h. e. depellere, atque avertere putabatur, Cuiusmodi apud Graecos habebantur Hercules, et Apollo, quos idcirco Α᾿λεξικάκους, Α᾿ποπομπαίους, et Α᾿ποτροπαίους appellârunt. Paccuvius apud Varronem, l. 6. de L. L. Deus, qui meis rebus praeest Averruncus. Nic. Lloydius. Α᾿ποπομπὴ enim Graecis fere λ᾿ποτροπὴ, i. e. malorum depulsio, quae fiebat per sacrisicia et preces, cuiusmodi fieri ὐποπομπας dicit Isocrates Orat. ad Philipp. ut avertantur mala, quae nobis a noxiis Diis imminent. Quin festa huiusmodi sacrificiis dicata ὐποπομπαιν Ocabantur, et ipsi Dii, ut dictum, ὐποπομπαῖοι, i. e. Averruncr, qui mala avertere credebantur. Hesychius, Α᾿ποπομπαι ἡμέραι τινὲς, εν αἷς ςθυσίαι ἐτελοῦντο τοῖς πομπαίοις ςθεοῖς. Lege, Α᾿πομπαίοις. Θεὸς enim Πομπαῖος unus erat Mercurius, quem in Aiace Sophoclis v. 844. Aiax ita invocat, gladiô suô se confossurus:---- ---- Καλῶ δ᾿ ἅμαΠομπαῖον Ε῾ρμην̑ χθόνιον, εὖ με κοιμίσαι.Rogo simulPompaeum Mercurium subterraneum, ut me suaviter consopiat.Sed διαπομπαῖοι Dii vel Daemones iddem, qui ὐποπρόπαιοι velAverrunci, Dii depellentes Persio, Sat. 6. v. 167. ut videbimus infra voce Ostenta; de quibus scripsisse Apollodorum l. 6. de Dris, qui hodie non habetur, ex his Harpocrationis scimus: Α᾿ποπομπαῖοί τινες εναλοῦντο Θεοὶ, περὶ ὧν Α᾿πολλόδωρος εν ἕκτῳ περὶ Θεῶν διείλεκται, Averrunci quidam appellabantur Dii, de quibus Apollodorus librô sextô de Diis disseruit. Non vero Moses, uti Iulianus Apostata, eius locô Levitici c. 16. v. 8. in quo de hirco Azazel, Graecis ὐποπομπαίῳ, agitur, abusus contendit, quem proin multis refellit Cyrillus in Iulian. l. 9. Hîc enim ὐποπομπαῖος longe aliâ notione sumitur, et emissarius redditur Latinis Interpretibus, vide infra in voce Azazel. Praeter Herculem vero et Apollinem, Dioscuros etiam, et Iovem omnium principem, in hoc Averruncorum Deorum censu reperimus: unde natum verbum elegans ὐποδιοπομπεῖςθαι, i. e. ὐποτῤέπεςθαι διὰ τȏυ Α᾿ποπομπαίου Διὸς. Vide Sam. Bochart. Hieroz. seu de Animalibus S. Scripturae part. prior. l. 2. c. 54. Et quidem Iovi huic Α᾿ποτροπαίῳ seu Θυξίῳ Graecos, post victoriam reportatam, simulacrum olim statuamque consecrâsse habes infra, ubi de Victore in Ludis Olympicis, it. voce Victoria.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.